Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice, Non prius, inquit Medicorum optime, non prius carissimo mihi marito trades istam potionem, quam de ea bonam partem hauseris ipse. Unde enim scio an noxium in ea lateat venenum? Quae res utique te, tam prudentem tamque doctum virum, nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam affero pietatem. Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter: quam fidem secutus adolescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum remeabat salutifera potione pestem praecedentis veneni festinans extinguere: nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier ungue latius a se discedere passa est,

p.520
Priusquam inquit Digesta potione medicinae proventus appareat, sed aegre precibus et obtestationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit. Interdum perniciem caecam totis visceribus furentem medullae penitus attraxerant: multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.

Nec ille tamen iuvenis diutius vitam tenuerat, sed inter fictas mentitasque lacrimas uxoris pari casu mortis fuerat extinctus. Iamque eo sepulto, paucis interiectis diebus, quis feralia mortuis Utantur obsequia, uxor medici pretium geminae mortis petens aderat. Sed mulier usquequaque sui similis, fidei supprimens faciem, praetendens imaginem, blandicule respondit et omnia prolixe accumulateque pollicetur et statutum praemium sine mora se reddituram constituit, modo pauxillum de ea potione largiri sibi vellet ob incepti negotii persecutionem. Quid pluribus? Laqueis fraudium pessimarum uxor inducta medici facile consensit, et quo se gratiorem locupleti feminae faceret, properiter domo petitam totam prorsus veneni pyxidem mulieri tradidit: quae grandem scelerum nancta materiam longe lateque cruentas suas manus porrigit.