Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Humi sedebat scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae detrimina[*]()stipes in triviis erogare. Hunc talem, quamquam necessarium et summe cognitum, tamen dubia mente propius accessi. Hem inquam Mi Socrates, quid istud? Quae facies? Quod flagitium? At vero domi tuae iam defletus et conclamatus es; liberis tuis tutores iuridici provincialis decreto dati; uxor persolutis inferialibus [*]()officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur. At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris. Aristomene, inquit[*]() Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras! Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret. Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat [*](Oudendorp's emendation for the impossible deterrima of the MSS. ) [*](Helm's emendation for the MSS' ferialibus. Or the feralibus of the older editions would suffice. )