Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
At ille: “Istud quidem, quod polliceris, aequibonique facio, verum quod inchoaveram porro exordiar. Sed tibi prius deierabo solem istum omnividentem [*]()deum me re vera comperta memorare, nec vos ulterius dubitabitis si Thessaliae proximam civitatem perveneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo iactetur quae palam gesta sunt. Sed ut prius noritis cuiatis sim; Aegiensis: audite et quo quaestu me teneam; melle vel casco et huiuscemodi cauponiorum mercibus per Thessaliam Aetoliam Boeotiam ultro citro discurrens. Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus. Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est; omne enim pridie Lupus negotiator magnarius coemerat. Ergo [*](The MSS have simply videntem, which would need an object. Leo's omnividentem seems the simplest emendation. )