Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Quibus properiter lectis Amo inquit Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem, et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens Asside inquit Istic: nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet. Feci, et Sic ego te inquit Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergo brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto. Erit

p.40
tibi adiacens et ecce illud cubiculum honestum receptaculum: fac libenter deverseris in nostro. Nam et maiorem domum dignatione tua feceris et tibi specimen gloriosum arrogans, si contentus Lare parvulo Thesei illius cognominis patris tui virtutes aemulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenue : et vocata ancillula, Fotis, inquit Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas: satis arduo itinere atque prolixo fatigatus est.

His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare, Nihil inquam Rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus. Sed et balneas facile percontabimur. Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito. His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi. Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus

p.42
Mi Luci, ait Sat Pol diu est quod intervisimus te, at Hercule exinde cum a Vestio [*]()magistro digressi sumus. Quae autem tibi causa peregrinationis huius? Crastino die scies: inquam Sed quid istud? Voti gaudeo: nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video.Annonam curamus, ait Et aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus. Abnuebam, quippe qui iam cenae affatim piscatum prospexeramus: sed enim Pythias visa sportula, succussisque in aspectum planiorem piscibus, At has quisquilias quanti parasti? Vix inquam Piscatori extorsimus accipere viginti denarios.