Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Quibus properiter lectis Amo inquit Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem, et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens Asside inquit Istic: nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet. Feci, et Sic ego te inquit Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergo brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto. Erit