Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Quo facto et ipse aliquid indidem sumo, eumque avide esitantem aspicio aliquanto intentiore macie atque pallore buxeo deficientem video. Sic denique eum vitalis color turbaverat ut mihi prae metu, nocturnas etiam Furias illas imaginanti, frustulum panis quod primum sumpseram, quamvis admodum modicum, mediis faucibus inhaereret, ac neque deorsum demeare neque sursum remeare posset. Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat: quis enim de duobus comitum alterum sine alterius noxa peremptum crederet? Verum ille, ut satis detruncaverat cibum, sitire impatienter coeperat; nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem. En inquam Explere latice fontis lacteo. Assurgit ille et oppertus paululum planiorem ripae marginem complicitus in genua appronat se avidus affectans

p.34
poculum: necdum satis extremis labiis summum aquae rorem attigerat, et iugulo eius vulnus dehiscit in profundum patorem, et illa spongia de eo repente devolvitur eamque parvus admodum comitatur cruor: denique corpus examinatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi, ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi. Ipse trepidus et exinde metuens mihi per diversas et avias solitudines aufugi et quasi conscius mihi caedis humanae relicta patria et Lare ultroneum exilium amplexus nune Aetoliam novo contracto matrimonio colo.

Haec Aristomenes. At ille comes eius, qui statim initio obstinata incredulitate sermonem eius respuebat, Nihil inquit Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius, et ad me conversus Tu autem inquit Vir, ut habitus et habitudo demonstrat, ornatus, accredis[*]()huic fabulae? Ego vero inquam Nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire: nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen ignaro relata fidem perdant. Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit; asperam denique ac prolixam viam sine labore ae taedio evasi. Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari: sine fatigatione [*](So Petschenig for the MSS' accedis. )

p.36
sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius sed meis auribus provecto.