Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- obstructa est uia, nec licet iacenti
- iactura natis expiare culpam.
- ergo qui prius usque et usque et usque
- furum scindere podices solebam,
- per noctes aliquot diesque cesso.
- poenas do quoque, quot satis superque est,
- in semenque abeo salaxque quondam
- nunc uitam perago - quis hoc putaret? -
- ut clusus citharoedus abstinacem.
- at uos, ne peream situ senili,
- quaeso, desinite esse diligentes
- neue inponite fibulam Priapo.
- At di deaeque dentibus tuis escam
- negent, amicae cunnilinge uicinae,
- per quem puella fortis ante nec mendax
- et quae solebat inpigro celer passu
- ad nos uenire, nunc misella landicae
- uix posse iurat ambulare prae fossis.