Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- et quod nos culum, κουλεόν ille uocat.
- Μερδαλέον certe si res non munda uocatur,
- et pediconum mentula merdalea est.
- Qui, nisi Taenario placuisset Troica cunno
- mentula, quod caneret, non habuisset opus.
- mentula Tantalidae bene si non mota fuisset,
- nil, senior Chryses quod quereretur, erat.
- haec eadem socium tenera spoliauit amica,
- quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
- ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
- ad citharam, cithara tensior ipse sua.
- nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira:
- principium sacri carminis fuit.
- altera materia est error fallentis Ulixei;
- si uerum quaeras, hunc quoque mouit amor.
- hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
- quam cum μῶλυ uocat, mentula μῶλυ fuit.
- hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
- grandia Dulichii uasa petisse uiri.
- huius et Alcinoi mirata est filia membrum