Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- frondenti ramo uix potuisse tegi.
- ad uetulam tamen ille suam properabat, et omnis
- mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
- quae sic casta manes, ut iam conuiuia uisas
- utque fututorum sit tua plena domus.
- e quibus ut scires quicumque ualentior esset,
- haec es ad arrectos uerba locuta procos:
- 'nemo meo melius neruum tendebat Ulixe,
- siue illi laterum siue erat artis opus.
- qui quoniam periit, uos nunc intendite, quemquem
- esse uirum sciero, uir sit ut ille meus.'
- hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
- illo sed nondum tempore natus eram.
- Cum fici tibi suauitas subibit
- et iam porrigere huc manum libebit,
- ad me respice, fur, et aestimato,
- quot pondo est tibi mentulam cacandum.
- Illusit mihi pauper inquilinus:
- cum ferctum dederat molamque tusam,
- quorum partibus abditis in ignem,