Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- huc adde, quod me fuste de rudi uilem
- manus sine arte rusticae dolauerunt,
- interque cunctos ultimum deos numen
- cucurbitarum ligneus uocor custos.
- accedit istis impudentiae signum,
- libidinoso tenta pyramis neruo.
- ad hoc puella — paene nomen adieci —
- solet uenire cum suo fututore,
- quae tot figuras, quot Philaenis enarrat,
- Commenta bisnon inuentis, pruriginosa discedit.
- Quidam mollior anseris medulla
- furatum uenit huc amore poenae:
- furetur licet usque, non uidebo.
- Hic tibi qui rostro crescentia lilia morsit,
- caeditur e tepida uictima porcus hara:
- ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape,
- horti sit, facias, ianua clausa tui.
- Tu, quae ne uideas notam uirilem,
- hinc auerteris, ut decet pudicam:
- nimirum, nisi quod times uideri,