Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- 'tolle' inquam 'procul ac iube latere
- scissa sub tunica stolaque russa,
- ut semper solet, et timere lucem,
- qui tanto patet indecens hiatu,
- barbato macer eminente naso,
- ut credas Epicuron oscitari'.
- Percidere puer, moneo: futuere puella:
- barbatum furem tertia poena manet.
- Huc huc, quisquis es, in dei salacis
- deuerti graue ne puta sacellum.
- et si nocte fuit puella tecum,
- hac re quod metuas adire, non est.
- istud caelitibus datur seueris:
- nos uappae sumus et pusilla culti
- ruris numina, nos pudore pulso
- stamus sub Ioue coleis apertis.
- ergo, , huc licebit intret
- nigra fornicis oblitus fauilla.
- Commisso mihi non satis modestas
- quicumque attulerit manus agello,