Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Creditorum quoque consternatio aduersus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt.

Detestanda fori condicio, sed si castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum C. Mario lege Sulpicia prouincia Asia, ut aduersus Mitridatem bellum gereret, priuato decreta esset, missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam consulem accipiendarum legionum causa milites trucidarunt, procul dubio indignati, quod ab summo imperio ad eum, qui nullo in honore uersaretur, transire cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio legati corrigentem?

Pro consule istud tam uiolenter exercitus, illud aduersus consulem: Q. enim Pompeium Sullae collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompei, quem aliquamdiu inuita ciuitate obtinebat, contendere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti milites sacrificare incipientem adorti in modum hostiae

mactarunt tantumque scelus, curia castris cedere se confessa, inultum abiit.

Ille quoque exercitus nefarie uiolentus, qui C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem praefractius et rigidius astringere conatum priuauit uita satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam prauos ac taetros mores mutare.

Temeritatis etiam et subiti et uehementes sunt impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta aestimatione prosequi ualent.

Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret.

Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi caelestium cura protectus est, non tamen uix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem aduersae ualetudinis conuiuio egressus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam conscendit et e flumine Aoo maris Hadriatici saeua tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi

iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit.

Age, illa quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, honorum omnium consummatione ciuis eximius, propter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obrueretur, quodque accessionem indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a militibus causae dicendae potestas negata est.

Itaque minus miror apud trucem et saeuum animum Hannibalis defensionis locum innoxio gubernatori non fuisse, quem a Petilia classe Africam repetens freto adpulsus, dum tam paruo spatio Italiam Siciliamque inter se diuisas non credit, uelut insidiosum cursus rectorem interemit, posteaque diligentius inspecta ueritate tunc absoluit, cum eius innocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo speculatrix statua quam memoriae Pelori tam Punicae temeritatis ultra citraque nauigantium oculis conlocatum indicium est.

Iam Atheniensium ciuitas ad uaesaniam usque temeraria, quae x uniuersos imperatores suos, et quidem a pulcherrima uictoria uenientis, capitali iudicio exceptos necauit, quod militum corpora saeuitia maris interpellante sepulturae mandare non potuissent, necessitatem puniens, cum honorare uirtutem deberet.