Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Occultum iam et insidiosum malum, perfidia, latebris suis extrahatur. cuius efficacissimae uires sunt mentiri ac fallere, fructus in aliquo admisso scelere consistit, tum certus, cum credulitatem nefariis
uinculis circumdedit, tantum inconmodi humano generi adferens, quantum salutis bona fides praestat. habeat igitur non minus reprehensionis quam illa laudis consequitur.Romulo regnante Spurius Tarpeius arci praeerat. cuius filiam uirginem aquam sacris petitum extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant autem in his armillae et anuli magno ex pondere auri. loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium flagitantem armis obrutam necauit, perinde quasi promissum, quod ea quoque laeuis gestauerant, soluisset. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri poena uindicata est.
Ser. quoque Galba summae perfidiae: trium enim Lusitaniae ciuitatium conuocato populo tamquam de conmodis eius acturus viii, in quibus flos iuuentutis consistebat, electa et armis exuta partim trucidauit, partim uendidit. quo facinore maximam cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit.
Cn. autem Domitium summi generis et magni animi uirum nimia gloriae cupiditas perfidum existere coegit: iratus namque Bituito regi Aruernorum, quod tum suam et Allobrogum gentem se etiam tum in prouincia morante ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per
conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum uinxit ac Romam naue deportandum curauit. cuius factum senatus neque probare potuit neque rescindere uoluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum renouaret. igitur eum Albam custodiae causa relegauit.Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae accusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus interemptus est, in Q. Seruilio Caepione consule, quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit uictoriamque non meruit, sed emit.
Verum ut ipsum fontem perfidiae contemplemur, Karthaginienses Xanthippum Lacedaemonium, cuius optima opera primo Punico bello usi fuerant et quo iuuante Atilium Regulum ceperant, simulantes domum se reuehere, in alto merserunt, quid tanto facinore petentes? an ne uictoriae eorum socius superesset? extat nihilo minus, et quidem cum opprobrio, quem sine ulla gloriae iactura inuiolatum reliquissent.
Hannibal porro Nucerinos hortatu suo cum binis uestimentis urbem inexpugnabilibus muris cinctam egressos uapore et fumo balnearum strangulando, et Acerranorum senatum eadem ratione extra moenia euocatum in profundum puteorum abiciendo nonne bellum aduersus populum Romanum et Italiam professus aduersus ipsam fidem acrius gessit, mendaciis et fallacia quasi praeclaris artibus gaudens? quo euenit ut alioqui insignem nominis sui memoriam relicturus, in dubio maiorne an peior uir haberi deberet poneret.
Sed ut uiolentiae et seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur, L. Equitium, qui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque aduersus leges cum L. Saturnino petebat, a C. Mario quintum consulatum gerente in publicam custodiam ductum populus claustris carceris conuulsis raptum humeris suis per summam animorum alacritatem portauit.
8
idemque Q. Metellum censorem, quod ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nolebat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus unum in Sardinia stipendia merentem, alterum infantem Praeneste, tertium post patris mortem natum Romae decessisse, neque oportere clarissimae familiae ignotas sordes inseri, cum interim inprouida concitatae multitudinis temeritas—pro inpudentia et audacia!—aduersus consulatum et censuram tetendit principesque suos omni petulantiae genere uexauit.
Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante ui prius in aedes priuatas conpulit, extractum deinde interemit, ut caede
integerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis taeterrimo ciui daretur.