Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quid Sulla, dum huic uitio obtemperat, nonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogauit? Puteolis enim ardens indignatione, quod Granius princeps eius coloniae pecuniam a decurionibus ad refectionem Capitolii promissam cunctantius daret, animi concitatione nimia atque immoderato uocis impetu conuulso pectore spiritum cruore ac minis mixtum euomuit, nec senio iam prolapsus, utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit extincta.

Neque ab ignotis exempla petere iuuat et maximis uiris exprobare uitia sua uerecundiae est. ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque conplecti moneat, uoluntas operi cedat, dum praeclara libenter probandi necessaria narranti conscientia non desit.