Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Age, quam uiolenter se in pectore uniuersi populi Romani gessit eodem tempore, quo

suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, quod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurreretur, Seruilio, quod susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, cuius hortatu miles summo imperio praelatus est?

Quae quidem non proculcauit tantum imperia, sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum utramque Hispaniam consul prius, deinde pro consule paene totam subegisset, postquam cognouit Q. Pompeium consulem inimicum suum successorem sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam uoluerunt finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis excussis neque constituto tempore dedit, horrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici iussit, elephantis cibaria dari uetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi hostium quam irae fortior uictor amisit.