Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Eorum dux Hannibal, cuius maiore ex parte uirtus saeuitia constabat, in flumine Vergello corporibus Romanis ponte facto exercitum transduxit,

ut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium copiarum ingressum terra quam maritimarum Neptunus experiretur. idem captiuos nostros oneribus et itinere fessos iam prima pedum parte succisa relinquebat. quos uero in castra perduxerat, paria fere fratrum et propinquorum iungens ferro decernere cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad unum uictorem omnes redegisset. iusto ergo illum odio, uerum tamen tardo supplicio senatus Prusiae regis factum supplicem ad uoluntariam mortem conpulit.

Tam hercule quam Mitridatem regem, qui una epistola lxxx ciuium Romanorum in Asia per urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque prouinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu ueneno repugnantem spiritum suum tandem succumbere coegit simulque piacula crucibus illis dedit, quibus illos amicos suos auctore Gauro spadone libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.