Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam
truculentissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos muris praecipitauit. feminas quoque citatis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, ut caedes coniugum suarum cernerent, maternisque gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis opibus uaecordi pertinacia resistebat.Transgrediemur nunc ad illa, quibus ut par dolor, ita nullus nostrae ciuitatis rubor inest. Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machinae, in qua undique praeacuti stimuli eminebant, inclusum uigilantia pariter et continuo tractu doloris necauerunt, tormenti genus haud dignum passo, auctoribus dignissimum. eadem usi crudelitate milites nostros quodam maritimo certamine in suam potestatem redactos nauibus substrauerunt, ut earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis barbaram feritatem satiarent, taetro facinore pollutis classibus ipsum mare uiolaturi.