Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetrauit: nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse uisus est, ut uir et armis praepotens et ferox animo sordidum eius nomen repellere a se non ualuerit.
Eximiae uero nobilitatis adulescens Cornelius Scipio, cum plurimis et clarissimis familie suae cognominibus abundaret, in seruilem Serapionis appellationem uulgi sermone inpactus est, quod huiusce nominis uictimari perquam similis erat. neque illi aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt.
Generosissimum consulatus collegium Lentuli
et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris traxit, alter, nisi Nepotis a moribus accepisset, Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, habuisset.At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem corporis motum, uterque scaenici nomen coactus est recipere.
Abunde sint haec de domesticis, quoniam et personis sunt excellentia et non obscura notitia celebrantur.
Regi Antiocho unus ex aequalibus et ipse regiae stirpis nomine Artemo perquam similis fuisse traditur. quem Laodice uxor Antiochi interfecto uiro dissimulandi sceleris gratia in lectulo perinde quasi ipsum regem aegrum conlocauit admissumque uniuersum populum et sermone eius et uultu consimili fefellit, credideruntque homines ab Antiocho moriente Laodicen et natos eius sibi conmendari.
Hybrean autem Mylasenum copiosae atque concitatae facundiae oratorem Cymaeorum seruo strigmenta gymnasii colligenti tantum non germanum fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita
liniamentis oris et omnium membrorum conpares erant.Ille uero, quem in Sicilia prouinciae rectoris admodum similem fuisse constat, petulantis animi: pro consule enim dicente mirari se quapropter sui tam similis esset, cum pater suus in eam prouinciam numquam accessisset, 'at meus' inquit 'Romam accessit': ioco namque lacessitam matris suae pudicitiam inuicem suspicione in matrem eius reiecta audacius quam uirgis et securibus subiecto conueniebat ultus est.
Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum etiam publice late patentis.
Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum ueniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre euidens mendacium turbulento uulgi errore, amplissima tribunatus potestate uallatum est, Herophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem auum sibi uindicando ita se extudit, ut et coloniae se
ueteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi diuinae Caesaris uires huic erubescendae procellae obstitissent, simile uulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit.Ne diui quidem Augusti etiam nunc terras regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac sanctissimae sororis eius Octauiae utero se genitum fingere auderet, propter summam autem inbecillitatem corporis ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium retentum, subiecto in locum suum proprio filio, diceret, uidelicet ut eodem tempore sanctissimi penates et ueri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis inpudentiae uelis ad summum audaciae gradum fertur, imperio Augusti remo publicae triremis adfixus est.