Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Sertorii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla ui conpelli potuit.

Quid Trebellius Calca, quam adseueranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contendit, in centumuirale iudicium adeo fauorabilis descendit, ut uix iustis et aequis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quaestione neque calumniae petitoris neque uiolentiae plebis iudicantium religio cessit.

Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit uociferando non illum, sed se Dione esse procreatum. uerum postquam a Sullana uiolentia Caesariana aequitas rem publicam reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.

Eodem praeside rei publicae in consimili mendacio muliebris temeritas Mediolani repressa est. si quidem cum se pro Rubria quaedam, perinde ac falso credita esset incendio perisse, nihil ad se pertinentibus bonis insereret neque ei aut tractus eius splendidi testes aut cohortis Augustae fauor deesset, propter inexpugnabilem Caesaris constantiam inrita nefarii propositi abiit.

Idem barbarum quendam ob eximiam similitudinem Cappadociae regnum adfectantem, tamquam

Ariarathes esset, quem a M. Antonio interemptum luce clarius erat, quamquam paene totius orientis ciuitatium et gentium credula suffragatione fultum caput imperio dementer inminens iusto inpendere supplicio coegit.