Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum hospitalem repetens, canum morsibus laniatus obiit: crudelitas fati tanto ingenio non debita.
Sicut illi excessus inlustrium poetarum et moribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae iam senectutis, cum in certamen tragoediam
demisisset, ancipiti sententiarum euentu diu sollicitus, aliquando tamen una sententia uictor causam mortis gaudium habuit.Philemonem autem uis risus inmoderati abstulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas asello consumente puerum ut illum abigeret inclamauit. qui cum iam comestis omnibus superuenisset, 'quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris spiritus grauauit.
At Pindarus, cum in gymnasio super gremium pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam gymnasiarcho claudere iam eum locum uolente nequiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et tam placidum uitae finem attributum.