Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Fortis huius mors, illorum perridicula: Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques Romanus, inter usum puerilis ueneris absumpti sunt. quamquam quorsum attinet eorum cauillari fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae ratio abstulit? fine namque uitae nostrae uariis et occultis causis exposito interdum quae inmerentia sunt, supremi fati titulum occupant, cum magis in tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.

Sunt et externae mortes dignae adnotatu. qualis in primis Comae, quem ferunt maximi latronum ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad P. Rupilium consulem Hennam, quam praedones tenuerant, in potestatem nostram redactam perductus, cum de uiribus et conatibus fugitiuorum interrogaretur, sumpto tempore ad se colligendum caput operuit innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas custodum manus inque conspectu summi imperii

exoptata securitate adquieuit. torqueant se miseri, quibus extingui quam superesse utilius est, in trepido et anxio consilio quanam ratione uita exeant quaerentes: ferrum acuant, uenena temperent, laqueos adprehendant, uastas altitudines circumspiciant, tamquam magno apparatu aut exquisita molitione opus sit, ut corporis atque animi infirmo uinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum Coma, sed intra pectus inclusa anima finem sui repperit: enimuero non nimio studio retinendum bonum, cuius caduca possessio tam leui adflatu uiolentiae concussa dilabi potuit.

Aeschyli uero poetae excessus quem ad modum non uoluntarius, sic propter nouitatem casus referendus. in Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, egressus aprico in loco resedit. super quem aquila testudinem ferens elusa splendore capitis—erat enim capillis uacuum—perinde atque lapidi eam inlisit, ut fractae carne uesceretur, eoque ictu origo et principium fortioris tragoediae extinctum est.

Non uulgaris etiam Homeri mortis causa fertur, qui in Io insula, quia quaestionem a piscatoribus positam soluere non potuisset, dolore absumptus creditur.