Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Cretensibus nihil tale praesidii adfulsit, qui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi
sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt iustius dixerim quam sustentarunt, quia, dum uinci timent, id passi sunt, quod eos ne uictor quidem pati coegisset.Numantini autem a Scipione uallo et aggere circumdati, cum omnia, quae famem eorum trahere poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam urbe conplures inuenti sunt artus et membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, sic uiuere necesse non fuit.