Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Diui Iuli exercitus, id est inuicti ducis inuicta dextera, cum armis Mundam clausisset aggerique extruendo materia deficeretur, congerie hostilium cadauerum quam desiderauerat altitudinem instruxit eamque tragulis et pilis, quia roboreae sudes deerant, magistra nouae molitionis necessitate usus uallauit.

Atque ut diuinam filii mentionem caelesti patris recordationi subnectam, cum effusurus se in nostras prouincias Parthorum rex Phraates uideretur, uicinaeque imperio eius regiones subito indicti tumultus denuntiatione quaterentur, tanta in Bosporano tractu commeatus penuria incessit, uti vi milibus denariis singula uasa olei frumentique modiis totidem mancipia permutarentur. sed amarissimam tempestatem Augusti cura tutelae tunc terrarum uacans dispulit.