Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se ipsam admonitae respicere, altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem modo demonstrauit pristinum quaestum suum fortunae, praesens uero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere.
At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac fugitiuorum bello
liberati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest sensus, tantam in eodem homine uarietatem status admiratos arbitror: quem enim diurnas capturas exigentem animaduerterant, eundem iura dantem classesque et exercitus regentem uiderunt.Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn. Pompeius Magni pater P. Ventidium aetate inpuberem in triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captiuus carcerem exhorruerat, uictor Capitolium felicitate celebrauit. in eodem etiam illud eximium, quod eodem anno praetor et consul est factus.