Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna uice uersauit, consulatu illius damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere patiendo.

Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum

catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus.

Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia solidum praestare non poterat, uenierunt. † itaque qui amara suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occurrentibus salutabatur.