Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nec aliter se L. Crassus in eodem iustitiae experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen scrinium eius a seruo adlatum ad se, conplura continens, quibus facile opprimi posset, ut erat signatum cum seruo catenato ad eum remisit. quo pacto igitur inter amicos uiguisse tunc iustitiam credimus, cum inter accusatores quoque et reos tantum uirium obtinuisse uideamus?

Iam L. Sulla non se tam incolumem quam Sulpicium Rufum perditum uoluit, tribunicio furore eius sine ullo fine uexatus. ceterum cum eum proscriptum et in uilla latentem a seruo proditum conperisset, manu missum parricidam, ut fides edicti sui constaret, praecipitari protinus saxo Tarpeio cum illo scelere parto pilleo iussit, uictor alioquin insolens, hoc imperio iustissimus.

Verum ne alienigenae iustitiae obliti uideamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt, ut ei suis suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud imperium sustinuit, quam diu bellum de Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax uictoria parta est, continuo reclamantibus Mitylenaeis deposuit, ne dominus ciuium ultra quam rei publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium

offerretur, auertit animum ab eo munere deforme iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae minuere.