Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis seuere gestam censuram maiorem partem ciuitatis exasperassent, diem iis P. Popilius tribunus pl. perduellionis ad populum dixit, praeter communem consternationem priuata etiam ira accensus, quia necessarium eius Rutilium ex publico loco parietem demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis permultae centuriae Claudium aperte damnabant, de Gracchi absolutione uniuersae consentire uidebantur.
qui clara uoce iurauit, si de collega suo grauius esset iudicatum, in factis se paribus eandem cum illo poenam exilii subiturum, eaque iustitia tota illa tempestas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: Claudium enim populus absoluit, Graccho causae dictionem Popilius remisit.Magnam laudem et illud collegium tribunorum tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, decreuit, si neque solueret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieret, se appellantibus eum creditoribus auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam priuatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia inde iustitia extraxit.
Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum transgrediar, Cn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum principem ciuitatis in iudicium populi deuocauit, ut, si fortuna aspirasset, ruina, sin minus, certe ipsa obtrectatione amplissimi uiri incrementum claritatis adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio flagraret, seruus Scauri noctu ad eum peruenit, instructurum se eius accusationem multis et grauibus domini criminibus promittens. erat in eodem pectore et inimicus et Domitius et dominus, diuersa aestimatione nefarium indicium perpendens. iustitia uicit odium: continuo enim et suis auribus obseratis et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit.
accusatorem etiam reo suo, ne dicam diligendum, certe laudandum! quem populus cum propter alias uirtutes tum hoc nomine libentius et consulem et censorem et pontificem maximum fecit.