Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Magno scelere horum seueritas ad exigendam uindictam concitata est, Egnati autem Meceni longe minore de causa, qui uxorem, quod uinum bibisset,
fusti percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque existimante optimo illam exemplo uiolatae sobrietati poenas pependisse. et sane quaecumque femina uini usum immoderate appetit, omnibus et uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit.Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris uersatam cognouerat, abscisa sententia, sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum praefinit oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus superuacua inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est'.
Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit ultionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret.