Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum, iterum condicione pugnae omnium Albanorum uictor, cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa aetas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriae rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus
lacrimas, quae praepropero amori dabantur. quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus puellae ad memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uindictae tam rigidum adsensorem patrem habuit.Consimili seueritate senatus postea usus Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus mandauit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste usae fuerant, inquirerent. a quibus cum multae essent damnatae, in omnes cognati intra domos animaduerterunt, lateque patens opprobrii deformitas seueritate supplicii emendata est, quia, quantum ruboris ciuitati nostrae mulieres turpiter se gerendo incusserant, tantum laudis grauiter punitae adtulerunt.
Publicia autem, quae Postumium Albinum consulem, item Licinia, quae Claudium Asellum uiros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto strangulatae sunt: non enim putauerunt seuerissimi uiri in tam euidenti scelere longum publicae quaestionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium defensores fuissent, sontium mature uindices extiterunt.