Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
At Perse rege deuicto Paulus, cum Macedonicis opibus ueterem atque hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.
Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N. Fabius Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. qui legati ad Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi permissu † rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei
liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.