Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praediues, sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum
aere et argento et mancipiis Samnitium uacua, ita gloria ex iis parta referta fuit.Consentanea repudiatis donis Fabricii uota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne quid aliud homines quam uoluptatis causa facere uellent, pro monstro eam uocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri maluerit praecepta. quod euentus quoque indicauit: nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium maximum amisit, quae labore delectata est, occupauit, et illa libertatem tueri non ualuit, haec etiam donare potuit.
Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito quis existimauerit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus uasa argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misisset, qui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in eius mensa uidisse, monitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior
aetas sequi uoluisset! nunc quo uentum est? a seruis impetrari uix potest ne eam supellectilem fastidiant, qua tunc consul uti non erubuit.