Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi firmitate uersatus est.
Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae silentio † praetereundum se negat fieri debere posterior Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii
gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.