Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaeuola excellentissimo uiro adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod salutem periclitantis magnopere laesurum uidebatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni

igitur suae debitam fidem et communi utilitati salubre consilium reddidit.

Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac dicta quam ---ambitu orationis amplectar. sed cum magna ---multa breuiter dicenda sint, claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque praestare ---propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur.

Acerrime cum Scipione Africano Metellus Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurrite, concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset

principem et qualem haberet recognouit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot multae pro rostris altercationes? ubi maximorum ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda deleuit moderatio.