Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Liui quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis domestici nuntii deessent.
Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed non minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos suos, cupidam sibi profectionem in prouinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortem, sed paene etiam temerariam, quae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii uix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!