Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praeualidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere.
In quamcumque memorabilium partem exemplorum conuertor, uelim nolimue, in cognomine Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam praeterire, fidentis animi dictique clarissimum auctorem? annonae caritate increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites',
inquit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicae expediat intellego'. qua uoce audita omnes pleno uenerationis silentio maiorem auctoritatis eius quam suorum alimentorum respectum egerunt.