Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Et ceteros quidem ad benefaciendum uenerabantur, Febrem autem ad minus nocendum templis colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in area Marianorum monumentorum, tertium in summa parte uici longi extat, in eaque remedia, quae corporibus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. haec ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo munimento tuebantur, bonaeque ualitudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et aliena nimiae uini abundantiae et ab inmoderato ueneris usu auersa.
Idem sensit proxima maiorum nostorum
grauitati Spartana ciuitas, quae seuerissimis Lycurgi legibus obtemperans aliquamdiu ciuium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius capti ad delicatius uitae genus prolaberentur: audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariae uoluptatis genera fluxisse, primosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio dandarum et secundae mensae ponendae consuetudinem haud parua luxuriae inritamenta repperisse. ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriae neruos externarum deliciarum contagione solui et hebetari noluerunt, cum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam luxuriae ad uirtutem transitum uiderent. quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit.Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant quam tibiae concentu et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent, uegeto et crebro ictus sono strenue hostem inuadere admoniti. idem ad dissimulandum et occultandum uulnerum suorum cruorem punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciae aliquid adferret.