Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. quae, cum uiros suos clandestinis insidiis ueneno perimerent, unius ancillae indicio protractae, pars capitali iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleuerunt.
Tibicinum quoque collegium solet in foro uulgi oculos in se conuertere, cum inter publicas priuatasque serias actiones personis tecto capite uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam uetiti in aede Iouis, quod prisco more factitauerant, uesci Tibur irati se contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in proposito perseuerantes interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos
pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem circumuentae temulentiae causam habet.Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index: nam maximis uiris prandere et cenare in propatulo uerecundiae non erat. nec sane ullas epulas habebant, quas populi oculis subicere erubescerent. erant adeo continentiae adtenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quae uocatur ex farre et sale constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus auspicia petuntur, puls obicitur. primitiis enim et libamentis uictus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant.