Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademit, illo propitia donauit. Echecles Samius athleta mutus, cum ei uictoriae, quam adeptus erat, titulus et praemium eriperetur, indignatione accensus uocalis euasit.
Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari uiri origo admirabilis fuit, quod in funere matris suae utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes consistere coegit nouumque spectaculum patriae praebuit, tantum non ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato functa peperit, alter ante elatus quam natus est.
Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni --- exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussisset, uomicam, quae a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret.