Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse.

Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis uir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inseruierat, oblitus est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, et acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo. cui si talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.

Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim Atheniensis uxor, cum fili ac filiae suae stupro interuenisset, inopinati monstri perculsa conspectu et in praesens tempus ad indignandum et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum uoluntaria morte pensarunt.