Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui,
quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli cauea emissi in proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem conscenderet, talis uox sine ullo auctore ad aures eius peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum numerum numero calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.