Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit ac † fortissima Samnitium castra cepit. quae uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.

Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum conuerso nouitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes

ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit.

Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum clamasse, alium cum elephantino capite natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.