Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. it[*](it T 1 Bon. 2, Et V ) gemitus toto sinuosa per aequora caelo.
  2. p.65
  3. pars tenuis flatus et adhuc stridentia prensant[*](flatus C, fletus V | prensant cod. Burmanni, prensat V )
  4. volnera, pars sera componunt lumina dextra.
  5. at vero in mediis exsangui rege reperto
  6. aggeribus, tristi sileant ceu cetera planctu,
  7. sic famulum matrumque dolor, sic omnis ad unum
  8. versa manus. circa lacrimis ac mentibus aegri
  9. stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus
  10. Aesoniae sortemque ducis solantur acerbam.
  11. ille ubi concretes pingui iam sanguine crines
  12. pallentesque genas infractaque pectore caro
  13. tela[*](Tela Q, Taele V ) neque hesternos agnovit in hospite vultus,
  14. ingemit atque artus fatur complexus amicos:
  15. 'te tamen ignarum tanti,[*](tanti SM 2, tante V ) miserande, furoris
  16. nox habet et nullo testantem foedera questu:
  17. at mihi luctificum venit iubar. hic[*](iubar. hic Sudhaus, iuuarint V, iubar en X 2 M, iubar. heu Thilo ) quibus adsum
  18. colloquiis, cui me hospitio Fortuna revexit?
  19. exstinguine mea (fatis id[*](fatis id Bon. 2, fatisia V, fatis hoc C ) defuit unum)
  20. speravi te posse manu? talisve reliqui
  21. has ego, amice, domos? quod si iam bella manebant