Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- baud secus Aesonides monitis accensus amaris,
- quam[*](quem X, quam V ) bellator equus, longa quem frigida[*](frigida ... umbra iuvat, flecti in l. p. ang. o. Sudhaus ) pace
- terra iuvat, †brevis† in laevos piger angitur orbes,
- frena tamen dominumque velit, si Martius aures
- clamor et obliti rursus fragor impleat aeris.
- tune Argum Tiphynque vocat pelagoque[*](pelagoque SM, pelago V ) parari
- praecipitat; petit ingenti clamore magister
- arma viros pariter sparsosque in litore remos.[*](remos X 2 in marg., faemos V )
- Exoritur novus urbe dolor planctusque per omnes
- et facies antiqua domos. sibi moenia linqui
- en iterum; et quando natorum tempora, gentem
- qui recolant, qui sceptra gerant?[*](gerant V, regant C ) nunc triste nefandae
- noctis opus, vidui nunc illa silentia tecti
- saeva magis, thalamos[*](Saeua magis th. O 2, Saeuam at halama s V, Saeuit amor th. C | exclusaque C ) excussaque vincla quod ausae
- induere atque[*](Induere atque cod. Harlesii, Inbueratque V (Imb.) C ) iterum tales admittere curas.
- ipsa quoque Hypsipyle subitos per litora cursus
- ut vidit totaque viros decedere Lemno,
- ingemit et tali compellat Iasona questu:
- 'iamne placet primo deducere vela sereno,
- carius o mihi patre caput? modo saeva quierunt[*](quierunt Ald., quierant V )