Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. iam fuerint meliora mihi. da reddere terris
  2. has animas patriaeque amplecti limina[*](limina S, limine V ) portae.
  3. tum quocumque loco meritas[*](meritas T, miritis V ) tibi plurimus aras
  4. pascit honos, ubicumque rotis horrendus equisque[*](Pascet C b (in scho- liis Carr. nihil de C affert) | horrendus equisque NT, horren et equis V )
  5. p.25
  6. stas, pater, atque[*](Stas SM, Stat VC | atque vulgo, aque V ) ingens utrimque fluentia Triton
  7. frena tenet, tantus nostras condere[*](condere Heinsius, concede V ) per urbes.'
  8. dixerat haec. oritur clamor dextraeque sequuntur[*](dextraeque cod. Harlesii, dextraque VC | sequuntur Pius, sequentuin V )
  9. verba ducis. sic cum stabulis et messibus ingens
  10. ira deum et Calabri[*](calabri M, celabri V ) populator Sirius arvi
  11. incubuit, coit agrestum manus anxia[*](anxia V, inscia C ) priscum
  12. in nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos.
  13. ecce autem molli Zephyros descendere lapsu
  14. aspiciunt; volat immissis cava pinus habenis
  15. infinditque salum et spumas vomit aere tridenti:
  16. Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri;
  17. qualiter ad summi solium Iovis omnia circum
  18. prona parata deo, ventique imbresque nivesque
  19. fulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes.
  20. At subitus curaque ducem metus acrior omni
  21. mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus