Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. emicuit reserata dies caelumque resolvit
  2. arcus et in summos redierunt nubila montes.
  3. iam placidis ratis exstat aquis, quam gurgite ab imo
  4. et Thetis et magnis Nereus socer erigit ulnis.[*](ulnis SM, ulnus V )
  5. ergo umeros ductor[*](ductor X 2 P, doctor V ) sacro velatur amictu
  6. Aesoniamque capit pateram, quam munere gaudens
  7. liquerat hospitio pharetrasque rependerat auro
  8. Salmoneus, nondum ille furens, qui[*](qui Declerq, cum V ) fingeret alti
  9. quadrifida trabe tela Iovis contraque ruenti[*](ruenti Heinsius, ruente V )
  10. aut Athon aut Rhodopen maestae nemora ardua Pisae
  11. aemulus et miseros ipse ureret Elidis[*](ureret aelidis X 2, urire caelidis V ) agros.
  12. hac pelago libat latices et talibus infit:
  13. 'di, quibus undarum tempestatisque sonorae
  14. imperium et magno penitus par regia[*](regia MN, regio V ) caelo,
  15. tuque[*](Tuque SM, Tu quoque V ) fretum divosque pater sortite biformes,
  16. seu casus nox ista fuit seu volvitur axis,
  17. ut superum sic claret[*](claret Sud- haus, staret V; cf. Manil. IV 915—921 ) opus, tollique vicissim
  18. pontus habet, seu te subitae nova puppis imago
  19. armorumque hominumque truces consurgere in iras
  20. impulit, haec luerim satis et tua numina, rector,