Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- Tum genitor 'vetera haec nobis et condita pergunt
- ordine cuncta suo rerumque a principe cursu
- fixa manent; neque enim terris tum sanguis in ullis
- noster erat, cum fata darem, iustique facultas
- hinc mihi, cum[*](hinc Balbus, Hic V, Haec C ut vid. | cum Q teste Heinsio, cur V, ut hinc C ) varios struerem per saecula reges.
- atque[*](Utque C ) ego curarum repetam decreta mearum:
- iam pridem regio, quae virginis aequor ad Helles
- et Tanain tenus immenso descendit ab Euro,
- undat equis floretque viris, nec tollere contra
- ulla pares animos nomenque capessere bellis
- ausa manus; sic fata, locos sic ipse fovebam.
- adcelerat sed summa dies Asiamque labantem[*](labantem Bon. 1, labentem V )
- linquimus et poscunt iam me sua tempora Grai.
- inde meae quercus tripodesque animaeque parentum
- hanc pelago misere manum. via facta per undas
- perque hiemes, Bellona, tibi. nee vellera tantum
- indignanda manent propiorque ex virgine rapta
- ille dolor, sed nulla magis sententia menti
- fixa meae: veniet Phrygia nam pastor[*](iam pastor Bon. 2 ) ab Ida,
- qui gemitus irasque pares et mutua Grais