Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. cui genitor tribuit monitu praenoscere divum
  2. omina, seu flammas seu lubrica comminus exta[*](lubri comminus exit V, corr. SM 2 )
  3. seu plenum certis interroget aera pennis,
  4. p.10
  5. sic sociis Mopsoque[*](mopsoque S, mossoque V ) canit: 'quantum augur Apollo
  6. flammaque prima docet, praeduri plena laboris
  7. cerno equidem, patiens sed quae ratis omnia[*](omnia S, omina V ) vincet.
  8. ingentes durate animae dulcesque parentum
  9. tendite ad amplexus.' lacrimae cecidere canenti,
  10. quod sibi iam clusos invenit in ignibus Argos.
  11. Vix ea fatus erat, iungit cum talia ductor
  12. Aesonius: 'superum quando consulta videtis,
  13. o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!)
  14. vos quoque nunc vires animosque adferte paternos.
  15. non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
  16. suspective doli: deus haec, deus omine dextro
  17. imperat; ipse suo voluit commercia mundo
  18. Iuppiter et tantos hominum miscere labores.
  19. ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus,
  20. quae meminisse iuvet[*](ite — iuuet habet Par. ) nostrisque nepotibus instent.[*](instent V 2 in marg., O 2 MN, istem V )
  21. hanc vero, socii, venientem litore laeti