Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone
  2. infelix lacrimas et tristia carmina serva.’
  3. verum erat: absumptae vires et copia fandi
  4. nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
  5. repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
  6. [*](modos et s: m M. )[*](verba M: acerba Phillimore. )[*](lyrae vis Krohn: ly . . M: lyra vox Davies. Most edd. punctuate after molior: Phillimore lyra: satis est. )[*](nudare Markland: laudare M. )[*]( vestra modis maestis Klotz (but in his edition he follows M): vestra domus maestus M. Baehrens recognized lacuna after 46, so all edd. )
  7. verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
  8. obruis. a! durus,[*]() viso si vulnere carae
  9. coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
  10. dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
  11. non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
  12. dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
  13. quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
  14. o nimium felix, nimium crudelis et expers