Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
  2. quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
  3. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  4. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  5. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  6. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  7. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  8. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  9. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  10. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  11. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  12. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  13. ardua septena numerat Sapientia fama,
  14. qui furias regumque domos aversaque caelo
  15. sidera terrifico super intonuere cothurno,