Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
  2. quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
  3. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  4. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  5. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  6. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  7. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  8. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  9. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  10. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  11. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  12. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  13. ardua septena numerat Sapientia fama,
  14. qui furias regumque domos aversaque caelo
  15. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  16. et quis lasciva vires tenuare Thalia
  17. [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
  18. dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
  19. omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()
  20. qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
  21. Aoniis vincire modis seu voce soluta
  22. spargere et effreno nimbos aequare profatu.
  23. Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
  24. Parthenope, crinemque adflato monte sepultum
  25. pone super tumulos et magni funus alumni,
  26. quo non Munichiae [*]() quicquam praestantius arces
  27. doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
  28. si tu stirpe vacans famaeque [*]() obscura iaceres
  29. nil gentile tenens, illo te eive probabas
  30. Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
  31. ille [*]() tuis totiens praestabat [*]() tempora sertis,
  32. cum stata laudato caneret quinquennia versu
  33. ora supergressus Pylii senis [*]() oraque regis
  34. Dulichii specieque comam subnexus utraque.[*]()
  35. non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
  36. nec sine luce genus (quamquam fortuna parentum
  37. artior expensis [*]()): etenim te divite ritu
  38. [*](tenores Dom.: leones Vollmer: labores, lepores, etc. edd. )[*](auctor Poni.: utor M. )[*](Munichiae Pol.: moniciae M: Monichiae Heinsius: Monychiae Postgate. )[*](vacans famaeque Baehrens: vetas famaeque M: nefas famaque Phillimore: vetus Poni. )[*](ille M: illa Postgate. )[*](praestabat Klter: prestat sed M: praestant se Vollmer. )[*](senis s: gregis M, Klotz, Vollmer: regis Pylii conj. Postgate. )[*](specieque utraque Poni.: speciemque utroque M, Vollmer, Klotz. )[*](expensis Avantius: extensis M. )
  39. ponere purpureos Infantia legit [*]() amictus
  40. stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.
  41. protinus exorto dextrum risere sorores
  42. Aonides, puerique chelyn summisit et ora
  43. imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
  44. nec simplex patriae decus, et natalis origo
  45. pendet ab [*]() ambiguo geminae certamine terrae.
  46. te de gente suum Latiis ascita colonis
  47. Graia refert Hyele,[*]() gravidus [*]() qua puppe magister
  48. excidit et mediis miser evigilavit in undis;
  49. maior at inde suum longo probat ordine vitae
  50. Parthenope ---[*]() Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
  51. diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
  52. verus, alit victos immanis gloria falsi.
  53. atque ibi dum profers annos vitamque sanitas,
  54. protinus ad patrii raperis certamina lustri
  55. vix implenda viris, laudum festinus et audax [*]()
  56. ingenii, stupuit primaeva ad carmina plebes
  57. Euboea et natis te monstravere parentes.
  58. inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro
  59. vox tua: non totiens victorem Castora gyro
  60. nec fratrem caestu virides plausere [*]() Therapnae.
  61. [*](legit M: adegit Dom. )[*]( ab Barth: et M. )[*](Hyele Heinsius: sele M: Velie s . )[*](gravidus Ellis: gravis M: Graius s. )[*](Lacuna recognized here by Markland, as there is no mention of Parthenope; no lacuna in MSS. )[*](festinus et audax Lipsius: festina sed ut dux M. )[*](plausere Doni.: clausero M. )
  62. sin [*]() pronum vicisse domi: quid Achaea mereri
  63. praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae
  64. nunc Athamantea protectum tempora pinu,
  65. cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes
  66. abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?
  67. Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
  68. te monitore regi, mores et faeta priorum
  69. discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes,
  70. quantus equos pugnasque virum decurrere versu
  71. Maeonides quantumque pios ditarit agrestes
  72. Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
  73. Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator
  74. Ibyeus [*]() et tetricis Alcman cantatus Amyclis
  75. Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
  76. non formidata temeraria Leueade [*]() Sappho,
  77. quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
  78. carmina Battiadae latebrasque Lycophronis arti [*]()
  79. Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
  80. sed quid parva loquor? tu par adsuetus Homero
  81. ferre iugum senosque pedes aequare solutis
  82. versibus et numquam passu breviore relinqui,
  83. quid mirum, patria si te petiere relicta,
  84. quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,
  85. quos Veneri plorata domus neglectaque tellus
  86. [*](sin M: sit Doni. )[*](Ibycus Pol.: Obsicus M. )[*](Leucade Pol. (from some commentator unknown): calchide M. )[*](arti Baehrens: ari M: atri s. parsley at Nemea, the pine-branch at Isthmus (Athamas was the father of Palaemon, who with his mother Ino was worshipped there; Lerna is in the neighbourhood of Nemea). some robbers who had ill-treated him. )
  87. Alcidae vel quos e vertice Surrentino
  88. mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,
  89. quos propiore sinu lituo remoque notatus
  90. collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme
  91. quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt
  92. litora, qua mediis alte permixtus [*]() anhelat
  93. ignis aquis et operta domos incendia servant?
  94. sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae
  95. antra rogaturae veniebant undique gentes;
  96. illa minas divum Parcarumque acta canebat
  97. quamvis decepto vates non irrita Phoebo.
  98. mox et Romuleam stirpem proceresque futuros
  99. instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
  100. sub te Dardanius facis explorator opertae,
  101. qui Diomedei celat penetralia furti,
  102. crevit et inde sacrum didicit puer; arma probator [*]()
  103. monstrasti Saliis [*]() praesagumque aethera certi [*]()
  104. auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,
  105. cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum
  106. verbera succincti formidavere Luperci.
  107. [*](permixtus s: permissus M. )[*](probator Ellis: probatur M: probatus Vollmer: probatis Baehrens. )[*](monstrasti Saliis Lipsius: monstrastis aliis M. )[*](certi Vollmer: certis M. Surrentum with the promontory of Minerva, Cape Misenum. chose to ask (i.e., as many years as there were grains in a handful of dust). )
  108. Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter
  109. iura dat Eois, alter compescit Hiberas,
  110. alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen,
  111. hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,
  112. hi fora pacificis emendant fascibus, illi